Home La Storia Consiglio Web TV Contatti
Home
La Storia
Consiglio
Web TV
Contatti
RITI RELIGIOSI
 



 


IL MISERERE - SALMO 50

 

 

il canto del Miserere è diviso in parti cantate dal coro della confraternita e parti lette da un singolo confratello.

 

  • Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquiatatem meam.

  • Amplius lava me ab iniquitate mea:

et peccatto meo munda me.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco:

et peccatum meum contra me est semper.

  • Tibi soli peccavi, et malum coram te feci:

ut justificeris in sermonibus tuis,

et vincas cum judicaris.

Ecce enim in inquitatibus conceptus sum:

et in peccatis concepit me mater mea.

  • Ecce enim veritatem dilexisti:

incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor:

lavabis me, et super nivem dealbabor.

  • Auditui meo dabis gaudium et laetitiam:

et exsultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a peccatis meis:

et omnes iniquitates meas dele.

  • Cor mundum crea in me, Deus:

et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me a facie tua:

et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

  • Redde mihi laetitiam salutaris tui:

et spiritu principali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas: et implii ad te convertentur.

  • Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

Domine, labia mea aperies:

et os meum annuntiabit laudem tuam.

  • Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique:

holocasutis non delectaberis.

Sacraficium Deo spiritus contribulatus:

cor contritum, et humiliatum,

Deus, non despicies.

  • Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion:

ut aedificentur muri Jerusalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiae,

oblationes, et holocausta:

tunc imponent super altare tuum virtulos.


Confraternita dei Carmelitani Scalzi - Via Croci, 4/A - 71018 Vico del Gargano (FG) - www.carmelitani.org - info@carmelitani.org
Site Map