Home La Storia Consiglio Web TV Contatti
Home
La Storia
Consiglio
Web TV
Contatti
RITI RELIGIOSI
 


 



BENEDICTUS CANTICO DI ZACCARIA


Benedictus Dominus, Deus Israel,* quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae et erexit cornu salutis nobis* in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum,* qui a saeculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris* et de manu omnium, qui oderunt nos; ad faciendam misericordiam cum patribus nostris* et memorari testamenti sui sancti, iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,* ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso* omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:* praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius* in remissionem peccatorum eorum, per viscera misericordiae Dei nostri,* in quibus visitabit nos Oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,* ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.





Confraternita dei Carmelitani Scalzi - Via Croci, 4/A - 71018 Vico del Gargano (FG) - www.carmelitani.org - info@carmelitani.org
Site Map